- MICHAEL
- I.MICHAELPatriarcha Constantinopolitanus, saeculô 13. quartus huius nominis, Thomae a Latinis oppositus.II.MICHAELSicidotes, Historicus, cuius historia Graeca adservatur in Bibliotheca Vaticana, ut monet Gesnerus.III.MICHAELnomen Archangeli. Dan. c. 10. v. 13. et c. 12. v. 1. Ep. Iudae v. 9. Huius apparitionem Romae Drepanius Florus, Poeta Christianus vel in Gargano, Apuliae monte, sub Gelasio III. cui proin a Bonisacio III. templum erectum, in mole Adriani, hinc arx S. Angeli dicta, iactent alii: alii celebre monasterium, nomine Mons S. Michaelis, in medio mari, ob aliam istiusmodi apparitionem, exstruxerint: Gallia illum Protectorem suum veneretur: Lescus Niger, Polonorum Rex ad proelium contra Lithuanos, visione Archangeli huius confirmatus, unde Lublini templum post victoriam ei erectum, A. C. 1282. dicatur: Bongomitae Haeretici, cum incarnatum dixerint, propius ad veritatem illi accedunt, qui per Angelum hunc, Angelum increatum, IESUM CHRISTUM ipsum, intellectum volunt. Hic enim vere est Michael: Latin. Quis sicut Deus, aut humilitas, paupertas, sive percussio Dei. Coeterum perquam mirum est, nec alibi forte lectum, quod habet de Ecclesia Caesarea dicta Alexandriae Eutychius Patriarcha ipse Alexandrinus atque ex Ecclesiae eiusdem monumentis edoctus. Is nec Constantio, ut nonnulli volunt, nec Gregorio Meletiano aut Athanasio, ut alii, sed tantum Alexandro, proximo Athanasii decessori, illius initia tribuit, ut Michaeli Archangelo ab eo dedicatae. Etiam antea idolum magnum aereum ait, Michaelem nescio quem dictum a Gentibus illic cultum, templumque ipsum fuisse primo a Cleopatra Regina exstructum nomini Saturm, i. e. ei dedicatum, Annal. rom. 1. p. 434. Adicit. Et Alexandriae et Aegypti incolae, die duodecimô mensis Haturi, festum magnum hunc idolo celebrabant et sacrificabant ei sacrisicia multa. Et dein, quod Alexander, simul ac Patriarcha illic factus est, Christianismi, qui aliquatenus ibi vigebat, gratiâ, voluit confringi idolum et aboleri sacrificia, cumque ei obsisterent Alexandrini (qui, ut Aegyptii reliqui, Gentilismi sui prae coeteris gentibus erant tenaciores propugnatoresque acriores) astutiâ ipsos aggressus, Idolum, inquit, illud nulli omnino rei utile est. Quod si festum illud Michaeli Archangelo celebraveritis et sacrificia haec ei feceritis, ipse pro vobis apud Deum intercedet, maiorisque vobis bom causa, quam idolum istud, futurus est. Quibus annuentibus. Alexander idolum confregit, et crucem ex eo confecit et nuncupavit templum, Ecclesiam Michaelis quae ipsa Ecclesia est, quae Caesarea dicta, igne periit, cum Occidentales Alexandriam ingressi illam devastârunt. Et cedebant festum et sacrificia Michaeli Angelo. Eriam et adhuc Coptitae in Mitzae (seu Babylonia Aegyptiaca; Cairo, Metropoli Aegupti) et in Alexandria festum illô die celebrant. Michaeli Angelo. et sacrificantiis eo sacrifica quamplurima. Respondet dies ille in anno Aegyptiaco Augustorum seu sixo (qui, captâ ab Octavio Caesare Alexandriâ et Antoniô ac Cleopatrâ devictis, ita incepit, ut prima dies Thotb mensis seu initium anni in Augusti Iuliani 29. inciderit) Novembris Iuliani octavo. Sed si institutum fuit, aut celebratum hoc festum, ut idolo isti Michaeli dicto sacrum, cui templum illud exstruxit Cleopatra, quae demortua est sub ipsum tempus, quô annus Aegyptiorum Actiacus seu Augustorum, ante vagus, initia, post devictum cum ea Antonium, sua habuerit, ex origine sua necesse est illud non omnino ad octavum Novembris aliter atque ad diem revolventis anni quemlibet alium, spectâsse, sed ad 12. mensis Hathuri nondum sixi, qui, ut menses reliqui Aegyptiaci, per Iulianos tunc circumvagabatur. Qui ipse dies in Menologiis aliisque Ritualibus Ecclesiae Orientalis, etiam nuncupatur. ἡ σύνταξις τῶν παμμεγίςτων ταξιαρχῶν Μιχαὴλ καὶ Γαβρτὴλ καὶ πασῶν τῶ ἐπουραν ίων δυνάμεων, Syntaxis omnino maximorum ordinum ductorum Michaelis et Gabrielis et universarum supercaelestium potestatum. Et in Menologio Graecorum Cardin. Sirleti, apud Canisium Antiqq. Lect. Tom. 2. p 905. diei huic assignatur, Celebritas Principis militiae caelestis Michaelis et reliquarum virtutum incorporearum. Eadem ipsa tribuitur, in Ecclesiae Orientalis Ritualibus, vigesimo nono Septembris, quod festum est non modo S. Michaelis, sed etiam omnium Angelorum, ut tam ex titulis Liturgicis, quam precibus diei assignatis liquet; tametsi in Martyrologio Romano alibique, ad diem illum, legatur tantum, Inmonte Gargano Apuliae, iuxta mare Hadriaticum, (Monte di S. Angelo, dicta) venerabilis memoria Beati Michaelis S. Angeli, quando ipsius nomine ibi consecrata suit Ecclesia, etc. unde manavit et eiusdem et reliquorum Angelorum festivitas, olim et nunc quotannis celebrari solita. Neque in Martyrologiis Occidentalis Ecclesiae, nec apud eos qui illa sive explicant, sive praetermissos Martyres corumque dies suppletum eunt, alia festa S. Michaelis occurrunt, praeter apparitionem eius in monte Gargano, 8. Maii, et dedicationem eius, 29. Sept. Atque hoc quidem simpliciter dictum est Dedicatio S. Michaelis et Festum S. Michaelis antiquitus, ut nunc vulgo. Sed vero nec in Orientis, nec in Occidentis scriptis alibi Michaelis idoli templum, in S. Michaelem Archangelum, i. e. templum ei sacrum, Alexandriae mutatum esse, occurrit. At alias alibi aedes ante eidem a Constantino M. dedicatas legimus, apud Sozom. l. 2. c. 2. et Niceph. Callistum l. 7. c. 50. adeoque haud novum tunc Christianis tituli seu dedicationis illius sub Constantio illic erat nomen. Memoratur porro idem dies ut festum apud Aegyptios Michaelis Archangeli, Scriptori perinsigni Muhammedano Abulaiblan Achmed Calcusendio, apud Seldenum MS. dum festa Christianorum enumerat, a Christiano, aliquo illic proculdudio eductus. Vide Ioh. hunc Seldenum de Synedriis Veter. Hebraeorum. l. 3. c. 15. §. 8. In amethysto insigni Thuanaea Michael Archangelus sculptus, ad eum fere modum, quô Mercurium repraesentabant Gentiles, capite pedibusque alatis, manu sinistrâ tenet draconem, eiusque ultima pedibus calcat. Praecipua vero membra characteribus Graecis inscripta sunt, e quibus tamen conflata nomina Hebraea sunt vel Chaldaea: quô modê arcana haereseos suae occultare solitos olim Basilidianos seu Gnosticos, quibus amuleti locô haec gemma inserviit, notum. Inscriptiones cuiusque membri, earumque explicationem habes, apud Iac. Sponium Itinerar. Part. 3. p. 157. et seqq. una cum gemmae aposphragismate delineato. Vide quoque supra, ubi de Basilidianis: nec non voce Archistrategus et S. Archistratici.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.